Bucuraţi-vă, Hristos S-a născut!

Gaudete, gaudete! Christus est natus

Ex Maria virgine, gaudete!

Tempus adest gratiæ

Hoc quod optabamus,

Carmina lætitiæ

Devote reddamus.

Deus homo factus est

Natura mirante,

Mundus renovatus est

A Christo regnante.

Ezechielis porta

Clausa pertransitur,

Unde lux est orta

Salus invenitur.

Ergo nostra contio

Psallat iam in lustro;

Benedicat Domino:

Salus Regi nostro.